monumenta.ch > Plinius > sectio 124

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 124
{XXVIII} Myrtus et taleis seritur, morus talea tantum, quoniam in ulmo eam inseri religio fulgurum prohibet. quapropter de talearum satu nunc dicendum est. servandum in eo ante omnia, ut taleae ex feracibus fiant arboribus, ne curvae neve scabrae aut bifurcae, ne tenuiores quam ut manum impleant, ne minores pedalibus, ut inlibato cortice atque ut sectura inferior ponatur semper et quod fuerit ab radice, adcumuleturque germinatio terra, donec robur planta capiat.